1 Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me;
 intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo;
 elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo,
 et ostium circumstantiæ labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiæ,
 ad excusandas excusationes in peccatis;
 cum hominibus operantibus iniquitatem,
 et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me:
 oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
 Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
 Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
 dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
 in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
 et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores:
 singulariter sum ego, donec transeam.]